- INSECTA
- INSECTAnon in cibis solum apud varias gentes, ut fuci,formicae, pediculi, vermes, limaces etc. quae omnia Lex Iudaeis, ut immunda, prohibuit, nisi quod mellis et certae locustarum speciei usum iis concessit: Sed et in Deorum numero fuêre, ut de Aegyptiis aliisque visum, atque ex iis varia superstitionis occasio praebita. Ut enim ab occisis muribus colebatur Apollo Σμινθεὺς et Μυοκτόνος, ita Hercules λ᾿ποκτόνος, dictus ab occisis vermibus, qui vires infestabaut; et Κορνοωίων a locustis fugatis, et Α᾿πόμηος quia muscas arcere credebatur etc. Sam. Bochart. Hieroz. Parte pr. l. 1. c. 6. Eadem omnia ad Adamum primitus creatum, ut ab eo certo signarentur nomine, adducta fuisse, certum est. Quidni enim, utut in illis pleraque vilia admodum, homims consideratione digna sint, quaecumque Deus creare et conservare non dedignatur? Nec minus est, quod in ape aut formica miremur, quam in ceto aut in elephante; cum hoc ipsum sit imprimis mirabile, quod in tantillo corpore tot animi emineant dotes etc. Idem c. 9. Ibid. Nominis originem pandit Plin. l. 11. qui totus de Insectis agit, c. 1. Multa haec et multigena terrestrium volucriumque vita. Alia pennata, ut apes: alia utroque modo, ut formicae: aliqua et pennis et pedibus carentia: iure onmia Insecta appellata ab incisuris, quae nunc cervicum loco, nunic pectorum atque alvi praecincta separant membra, tenui modo fistula cobaerentia. Aliquibus vero non totâ incisurâ eas ambiente rugas, sed in alvo, aut sperne; tantum imbricatis fiexilibus vertebris, nusquam alibi spectatiore naturae rerum artificio. Laudes illorum idem magnifice depraedicat c. seq. quod legisse operae pretium erit. Idem scripturus alibi de remediis, quae a diversis animalibus sumuntur, Neque enim dubitaverim, inquit, aliquibus fastidio futura, quae dicentur animalia: Etiam hipc medicinam homini non unam spondens. At non Vitg. fuit nominare formicas nullâ necessitate, ac curculiones, Georg. l. 4. v. 243.--- lucifugis congesta cubilia blattis.Non Homero, inter proelia Deorum, improbitatem muscae describere; non Naturae gignere ista, cum gignat hominem. Proin causas et effectus, non res aestimemus. Homerus autem, mirum est, quot inde similitudines hautiat; et quam elegantes, ab audacia muscarum, animositate ac fortitudine vesparum, prudentia apum, Heroas suos exoruet. Ut vero in his tam parvis atque tam nullis Conditoris sapientiam eo exactius contemplemur, sunt inventi haud pridem non tantum crystallini vitreique orbes, vario artificio et ad marginem et circa centrum extenuati, pro oculorum aetate ac vigore, qui vel longinqua propius admoveant, vel propinqua immane quantum removeant: sed et ubi longi ac breves adeoque ad pollicem transversum erecti, in quibus inclusi pediculi, pulicis, muscae menbra distinctissime videas et cum stupore mireris: illic licebit contemplari teredinem casuariam, caudam vel vulpinam, vel vervecinam, eamque villosam, explicitissime considerare, cum eadem proportione etc. Auctor Anon. Sinae et Eur. c. 38. de Insectis. Plura apud magna nomina Aldrovand. Gesner. Voss. de Idol. l. 4. c. 64. et seqq. Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.